martedì 5 gennaio 2021

ARGOMENTI CATARI CHE PROVANO
L'IDENTITÀ DEL DIO DELL'ANTICO TESTAMENTO
CON IL PRINCIPIO MALIGNO 
 
(testo latino)


Primo igitur objicitur illud, Geneseos tertio : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est. Hoc dicit Deus de Adam postquam peccavit, et constat quod dicit verum aut falsum : si verum, ergo Adam factus erat similis ei qui loquebatur et eis cum quibus loquebatur. Sed Adam post peccatum factus erat peccator; ergo malus : si dixit falsum, ergo est mendax, ergo sic dicendo peccavit, et sic fuit malus.

Item ad idem. Deus ille dicit, Geneseos primo : Videte neforte sumat de ligno vitae etc. Deus autem novi testamenti dicit, Apocalipsis primo : Vincenti dabo edere de ligno vitae. Ille prohibet, iste promittit, ergo contrarii sunt ad invicem.


Item ad idem, Geneseos primo : Tenebrae erant superfacie abyssi, dixitque Deus : Fiat lux. Ergo Deus veteri testamenti incepit a tenebris et finivit in lucem ; ergo est tenebrosus ; ergo est malus, qui prius fecit tenebras quam lucem.


Item ad idem, Geneseos tertio : Inimicitias ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen mulieris. Ecce Deus veteris testamenti seminator est discordiae et inimicitiae. Deus autem novi testamenti dator est pacis et solutor inimicitiarum, sicut legitur Coloss. primo : Quoniam in ipso placuit omnem plenitudinem deitatis habitare, et per ipsum reconciliari omnia in ipsum, sive quae in coelis, sive quae in terris sunt. Ecce ille seminat inimicitias, iste vult omnia reconciliare et pacificare in se ; Ergo sunt contrarii sibi.


Item, Geneseos tertio : Maledicta terra in opere tuo. Ecce Deus veteri testamenti maledicit terram quam Deus novi testamenti benedicit, psalmo :  Benedixisti domine terram tuam : Ergo sunt contrarii.


Item, Genesi : Omnis anima quae circumcisa non fuerit peribit de populo suo. Apostolus autem e contra prohibet Galatis : si circumcidimini Christo nihil vobis prodest : Ergo iste contrarius illi.


Item ad idem, Exodi undecimo : Postulet unusquisque a vicino suo et unaquaeque a vicina sua vasa aurea et argentea. Ecce Deus veteris testamenti praecipit rapinam. Deus autem novi testamenti non rapinam arbitratus est, ut dicit Apostolus : Ergo sunt contrarii.


Item ad idem, Matthaei quinto : Dictum est antiquis : Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. Sed constat quod hoc dictum est a Deo veteris testamenti. Deus autem novi testamenti dicit : Diligite inimicos vestros. Igitur contrariantur sibi invicem.


Item ad idem, Matthaei quinto : Dictum est antiquis : Oculum pro oculo etc. Ego autem dico vobis non resistere malo, sed si quis percusserit etc. Ecce ille Deus vindictam, iste veniam imperat : Ergo sunt contrarii.


Item ad idem, Exodi vicesimo primo dicit Deus veteris testamenti : Si occiderit quispiam proximum suum dabit animam pro anima. Deus autem novi testamenti dicit apud Lucam : Non veni animas perdere sed salvare.


Item, Joannis primo : Deum nemo vidit unquam, et ad Timotheum : Quem nullus hominum vidit. At e contra Deus veteris testamenti dicit, Deuteron. tertio : Si quis fuerit inter vos propheta etc. ; et paulo post : At non talis est servus meus Moyses etc. ; et infra :
Ore ad os loquitur ei et palam non per aenigmata et figuras Deum vidit.

Item ad idem, Levitici vicesimo sexto : Persequimini inimicos vestros ; At e contra, Matthaei quinto : Beati qui persecutionem patiuntur ; et iterum : Cum vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam. Ille praecipit persequi inimicos, iste fugere : Ergo, etc.


Item, Deus veteris testamenti praecipit sibi immolari animalia, et in illis delectatur sacrifices ; Deus autem novi testamenti, secundum aliam translationem dicit in Psalmo : hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi ; holocaustomata pro peccato tibi non placuerunt. Ille Deus talia praecipit, iste respuit : Ergo, etc.


Item ad idem, Deuteron. decimo tertio : Si surrexerit de medio tuo prophetes etc. et ita interficietur ; et iterum: si tibi voluerit persuadere frater tuus etc.; et infra : non parcet ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum, sed statim interficies. Deus autem novi testamenti e contra dicit : Estote misericordes etc. Hic praecipit misereri, ille non miserere : Ergo etc.


Deus veteris testamenti dicit : Crescite et multiplicamini, Geneseos octavo. Deus autem novi testamenti dicit, Lucae decimo octavo : Vae praegnantibus et nutrientibus in diebus illis ; et in eodem vicesimo : Beatae steriles qua non genuerunt. Item, Matthaei quinto : Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam etc. Ecce ille praecipit coitum, iste prohibet omnem coitum, tam uxoris quam mulieris alterius : Igitur sunt sibi contrarii.


Item, Matthaei vicesimo, Lucae vicesimo secundo: Scitis quoniam principes gentium dominantur eorum, et qui majores sunt, etc. et non ita erit inter vos sicut inter gentes. Ecce iste reprobat principatus et dominationes, ille probat.


Item, Deuteronomii decimoquinto multis gentibus concedit hic usuram; Deus autem novi testamenti prohibet in Lucae sexto: Date mutuum nihil inde sperantes : Ergo sunt contrarii.


Tentavit Deus veteris testamenti Abraham, Deus novi testamenti neminem tentat ; Jac. primo : Ipse intentator malorum est : Ergo sunt contrarii.


Item ad idem, Deus veteris testamenti dicit: Veniam ad te in caligine nubis; Deus autem novi testamenti habitat lucem inaccessibilem ut legitur Hebreor. primo ; Ergo sunt contrarii.


Item ad idem, Matthaei quinto: Dictum est antiquis: non perjurabis, reddes autem Deo juramenta tua ; ego autem dico vobis non jurare omnino; quod ille concedit iste prohibet ; Ergo etc.


Item, Exodi vicesimo primo : Maledictus omnis qui pendet in ligno ; Sed Paulus dicit Galat. quarto : Christus nos redemit de maledictione legis, factus pro nobis maledictum ; Ergo Deus veteris testamenti, quem dicis patrem Christi, maledixit Christum, sed constat quod pater non maledicit filium, ergo ille non est pater ejus, imo est malus et contrarius cui maledicit.


Item ad idem, Deus veteris testamenti promittit terram ut ibi ; Dabo vobis terram fluentem lac et mel. Ecce deliciae terrenae. Deus autem novi testamenti promittit regnum coelorum, requiem aeternam, delicias coelestes ut ibi : Invenietis requiem animabus vestris. Ergo ipsi sunt diversi et contrarii.


Item ad idem, Deus novi testamenti dicit Matthaei sexto : Jugum meum suave est et onus meum leve. Deus autem veteris testamenti imponit jugum importabile, Deuteronomii vicesimo octavo, ubi maledixit illos qui non servaverunt ilia quae praeceperat, de quo jugo dicit Petrus : cur vos imponere tentatis nobis jugum quod nec vos nec patres vestri portare potuistis? Ergo sunt contrarii; ille enim malus et iste bonus.


Item ad idem, Exodi quarto : si dixerint mei, quod est nomen ejus qui misit me etc. respondit Dominus : sic dices ad eos : qui est misit me ad vos. Ecce Deus veteris testamenti translator est, qui non vult nomen ejus manifestare ; sed dicit qui est etc. Ita enim asinus et bos est qui est. Deus autem novi testamenti nomen suum manifestat per angelum suum, Lucae secundo, et vocabis nomen ejus Jesum.


Deus veteri testamenti dicit Geneseos sexto: Poenitet me fecisse hominem. Ecce qualis Deus quem poenitet de opere suo ; ergo mutatur. Praeterea poenitentia est de peccato, ergo si poenitet peccavit ; Ergo malus fuit.


Item ad idem, Exodi tricesimo secundo : Postquam filii Israel adoraverunt vitulum, dicit Deus ille Moysi : Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et infra : Placatusque est Deus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. Ecce quod mutatus est Deus veteris testamenti ; Deus autem novi testamenti non immutatur, juxta illud Jacobi primo : Omne datum est etc. ; et infra ; Apud quem non est immutatio etc.


Item ad idem, Exodi vicesimo, Deus veteris testamenti dicit : Non moechaberis, et idem Deus dicit Numerorum duodecimo : Ecce ego suscitabo super te malum de domo tuo, et tollam uxorem tuam et dabo proximo tuo, id est, filio tuo. Ecce non solum moechationis quam ibi prohibuit, sed etiam incestus est procurator ; ille Deus ergo malus et mutabilis.


Item ad idem, Exodi vicesimo primo : non facies tibi sculptile nec aliquam similitudinem, et infra, vicesimo quinto : Facies duo cherubim aurea. Ecce quanta mutabilitas, facies et non facies.


Qualis est Deus ille qui tot millia hominum submersit in diluvio etc. ; habetur Geneseos sexto ; et in mare rubro, Exodi decimo quinto ; et in deserto, et in multis aliis locis. Si dicis quod non est crudelitas punire malos etc. quaero, si erat omnipotens et omnisciens, sciebat omnes peccaturos et futures malos, et propter hoc damnandos, quare ergo fecierat eos ? Nonne crudelis est qui homines ad hoc facit ut perdat ?


Item ad idem, Exodi tricesimo secundo: Hoc dicit Dominus; et infra: Ponat vir gladium super femur suum ; et infra : Et ocdderunt in ilia die viginti tria millia. Ecce qualis Deus quos habet clericos et ministros siquidem totius crudelitatis. Deus autem novi testamenti ministros pietatis ; unde Joannes in canonica : Qui diligit Deum diligit et fratrem suum. Iste praecipit fratrem diligi, ille occidi.


Item ad idem, Numeror. tricesimo quarto ; Deus veteris testamenti dixit filiis Israel de gentibus illis qui erant in terra Cham : Si nolueritis occidere eos, erunt clavi in oculis nostris et lanceae in lateribus. Ecce crudelis Deus qui non vult injurias dimitti. Deus autem novi testamenti dicit Matthaei sexto. Si non dimiseritis hominibus, nec pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra.


Item ad idem, Geneseos decimo nono, ubi Deus veteris testamenti justum simul et impium occidit, sicut patet in submersione Sodomae et Gomorrhae, ubi parvulos et adultos simul extinxit.


Item ad idem, Judicum vicesimo legitur quod cumfilii Israel vellent pugnare contra filios Benjamin proper scelus quod commiserant in uxorem cujusdam fratris sui, consuluerunt Dominum si pugnandum esset contra eos, et quis esset dux belli, et expressit illis Judas, et quod pugnandum esset ; unde sub hac fiducia inierunt bellum et occiderunt ex eis in primo conflictu viginti duo millia, in secundo octodecim millia, in tertio pauciores. Ecce quam crudelis et deceptor Deus, qui sic eos decepit ut perirent.


Item, Exodi quinto dicit Deus veteris testamenti : Indurabo cor Pharaonis et non dimittet populum ; ecce crudelis Deus qui indurat ut occidat.


Item, mendax Deus qui dicit non dimittet, et postea dimisit.


Item ad idem, Numerorum decimo quinto : Deus ille lapidare praecepit quemdam colligendum ligna in Sabbato, consultus super hoc a Moysi et Aaron.  Deus autem novi testamenti excusat discipulos fricantes spicas Sabbato; Ecce quam contrarii iste et ille ! 


In Genesi promisit Deus ille se daturum terram Chanaan Abrahae, nec tamen dedit, ergo fuit mendax. ... Quod autem objiciunt de illis qui egressi sunt de Aegypto quibus et promisit per Moysen terram illam, et sunt in deserto.


Ad idem, Exodi tricesimo secundo : Domine ostende mihi faciem tuam et unus respondit: Ego ostendam tibi omne bonum, et postea ostendit ei omnia posteriora, id est, turpitudinem. Ecce qualis Deus !


Ad idem, Geneseos undecimo de Gigantibus qui aedificabant turrim, dixit ille Deus: non desistent a cogitationibus mis dome eas opere compleverint ; et tamen sequitur ibidem : Et cessaverunt aedificare. Ecce quam mendax Deus !


Ad idem, Geneseos XXXII. dicit angelus Dei ad Jacob : Nequaquam vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Et postea dicit in Exodo : Ego sum Deus Abraham, Isaac, et Jacob; et ita sibi contradicit; mendax igitur est ille Deus.


Dicit ille Deus: Quis decipiet nobis Achab? . . . Ego ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum . . , Egredere et fac, decipies enim et praevalebis... Dedit Deus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum. Ecce qualis Deus: si esset Deus veritatis constat quod non diceret : quis decipiet etc. 
 
Origini del testo

Questo prezioso frammento di letteratura teologica catara è stato ritrovato nell'archivio dell'Inquisizione di Carcassonne (Doat, XXXVI), e riportato da H.C. Lea, studioso ostile alla Fede dei Buoni Uomini, nella sua monumentale opera in tre volumi A History of Inquisition - non prevedendo di certo che sarebbe tornato utile agli eredi del movimento. È necessario contribuire alla massima diffusione di queste potenti argomentazioni, di cui saranno presto pubblicate anche traduzioni in varie lingue.

Nessun commento: